- ISIS
- I.ISISet Serapis, dicta quoque est Urbis Romae regio III. a Templo Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. IV. ubi de Idololatriae vetustate.II.ISISquibusdam Io a Iove rapta, vide Io; aliis Ceres aut Luna visa est. it. Astarte, Dea Syria, Rhea, Deûm Mater, Cecorpia Minerva, Paphia Venus, Dictynna Diana, Stygia Proserpina, Iuno, Bellona, Hecate, Rhamnusia, Cybele etc. Lucian. de Dea Syr. Μυριώνυμον enim eam fuisse, Plutarch de Iside docet Fuit autem uxor Osiridis, et pro Dea ab Aegyptiis sollennibus festis statuisque serto ex aristis contexto coronatis, culta. Haec enim Inachi filia cum esset, unde Inachis vocata, in Aegyptum venit, primaqueve triticum et hordeum invenisse, legesqueve statuisse dicitur. Apud alexandrinos autem in praecipuo honore fuit: Nihilominus a Senatu Rom. recepta, Lucan. Civ. Bell. l. 8. v. 831.Nos in templ tuam romana recepimus Isin.Eademqueve in Italia ei sacrifi cia instituta sunt, quae olim in Aegypto, de quibus fusissime Apuleius Milesiar. l. ult. Durantibus sacris, novem noctibus integris secubare moris erat, Ovid. Amor.l. 1. Eleg. 8. v. 74. Quia autem sacra eius turpissima, hinc quidquam evulgare nefas. Imo Pisone et Gabinio Coss. Romae cultus iste prohibitus est, quem Commodus Imp. restituit, ipse raso capite Anubim gestans: Nec quandiu Romae fuit, ulli Deorum maiori superstitione, quam ei litatum, maximusqueve honor eius sacerdotibus delatus est. Hinc Suet. in F. Flav. Domit. c. 1. Isiaci habitu celatus, inter sacrificulos vanae superstitionis ita latuit, Templum ibi habuit, prope septa s. ovile in regione 9. in cuius penetrali habitabant sacerdotes, a populo velo discreti. Suet. in Tib. Ner. c. 36. Tac. de Morib. Germ. c. 9. Dio. l. 40. 42. 47. 53. et 54. Lamprid. in Commodo. Tertullian. in Apol. c. 6. Quidam duas Isides fuisse asserunt, Clem. 1. Strom. Herod. l. 2. c. 59. et 156. Euseb. Praep. Euang. l. 1. Lilius Gyrald. de Diis Gentilium Syntagm. 12. E venteri orbe in novum transiiisse, una cum reliqua Aegyptiorum superstitione, vidit P. dela Valle, Iti. tom. 4. Sacerdotes eius Isiaci dicti, qui vestibus tantum lineis, quas illi λενοςολίας appellabant, amiciebantur, ideoforsan, quia Isis liniusum prima mortales docuisset. Hinc etiam illi, qui ad Deam supplicaturi accedebant, vestes e lino induere habebant necesse. Sacerdotes hi, ex religionis praescripto, abstinebant a suiliis et ovillis carnibus, sales carnibus non adhibebant, ne catitatem violarent: vinum ipsi bene dilutum non bibebant, radebant caput, calceisqueve papyraceis usi, Isidis imaginem humeris portabant: quam tamen et asinus interdum gestbat. Porro sistrum concutiebant, cuius usus in bellis quoque fuit. Plura de his vide apud Diod. Sic. l. 1. et Plutarch. pecul. l. de Iside et Osiride. De habitu vero eorum adi Torrent. ad Domit. Suet. c. 1. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 22. etc. Ovid. Met. l. 9. v. 787. et seqq. totam pompam ita describit:Inachis ante torum pompâ comitata sacrorumAut sietit, aut visa est, inerant lunaria frontiCornua cum spicis nitido flaventibus auro,Et regale decus, cum qua latrator Anubis,Sanctaque Bubastis, variisque coloribus Apis,Quisque premit vocem, digitoque silentia suadet.Sistraque erant numquamque satis quaesitus Osiris,Plenaque somniferis serpens peregrina venenis.De Isidis Sacris Romae sublatis, A. C. 120. Vide quoque Paulinae. Hinc Isidis Ins. Isidis Portus Plin. l. 6. c. 29. Isidis Templum Strabo l. 14. p. 683. et l. 17. p. 822. ins. sinûs Arabici. Item urbs Aegypti ad Nilum prope Copton urb. Ceterum, Isidem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.